TABELLIO

TABELLIO
TABELLIO
seu a Tabulis, ex eadem origine, unde Tabellarius, idem olim qui Exceptor fuit et Scriba publicus. Porro excipere Actuariorum erat, sive Notariorum, quo munere aliquandiu functi sunt Genesius et Cassianus, clarisssimi Martyres; quorum Ille Exceptoris officiô fungens, cum impia edicta, quibus Christiani puniti iubebantur, nollet excipere et, proiectis in publicum tabulis, se Christianum est fateretur, comprehensus atque decollatus est; Alter, exsecrabile ducens, Christianorum deservirencci, sub Christianae fidei confessione, triumphum similiter Martyrii meruit. Et hinc, quod cecinit Iuvenalis, Sat. 7. v. 104.
Quis dabit Historico, quantum daret acta legenti?
Ubi Glossae veteres acta legenti, Exceptori. Sic Tabularii, quos Areadius et Honorius AA. l. 5. C. Th. de Tabul. Logogr. et Cens. servituti obnoxios esse vetuerunt, rationes publicas tractabant; hinc aliquando computare dicti unde Numeratores quoque et Calculatores. A' tabulis vero denominati videntur, eâ proprie ratione, quâ Tabularium; quod Italis, sumentibus a Graecismutuum, Archivum est. Ovidius cleganter, Metam, l. 15. v. 810.
——— Intres licet ipsa sororum
Tecta trium: cernes illic molimine vasio
Ex aere et solido rerum Tabularia ferro.
Nec male Marcianus Capella, l. 1. Clotho vero, Lachesis Atroposque, quoniam sententias Iovis orthographae studiô vertatiis excipiunt, utpote Librariae Superûm Archivique custodes, cum Senatum Curtamque contrahi et ipsum Tonantem exuviis indusiari publice cernerent. Magistratus in acta, caelestiumque consulum, stylos acuunt, cerasque componunt. Alii ab his Tabulariis publicis fuerunt illi, qui Palatini Ministerii portioerant non contemnenda. Hi cum complures essent, ut hîc paulo infra videbitur, sane non paucos habuernunt Adiutores, tum ut moli ngetiorum partes omnino essent, tum ut Caesarum Maiestas ex hoc quoque capire elucesceret. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. De Tabelliombus vero, qui, cum ante Romani in Faciendis omnibus paulo maioris momenti contractibus, itemque in scribendis testamentis, ad Iuris periotos adiissent, postea has partes sibi vidnicârunt. a quibus proin iuris peritia exigitur, vide Suidam in Ταβελλιων, Auson. et Is. Casaubonum ad Suet. ner. c. 33. Adde Io. Meursium, Glossar. Wowerium, Polymathiâ, Io. Brodoeum, Miscellan. l. 4. c. 9. et plura de Scribis, in Verrinis action. ac supra passim.
Tabularii Palatini varii, in vetere marmore.
Tabularii Augustorum vel Augustarum. Cypri. Fisci alexandrini. a Muneribus. Tabularii provinciarum, Cypri, Piceni, Lusiraniae, Vettoniae, Rationis Fisci, Heredit. XX. Hered itatum Patrimonii, seu a Patrimonio. Tabularii rationis a Vehiculis, Vestiariae. Tabularius villae Tiburti etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Tabellĭo — (röm. Ant.), in der Kaiserzeit Verfasser von Urkunden für Parteien …   Pierer's Universal-Lexikon

  • tabellio — /tabel(i)yow/ In Roman law, an officer corresponding in some respects to a notary. His business was to draw legal instruments (contracts, wills, etc.), and witness their execution …   Black's law dictionary

  • ТАБЕЛЛИОН —    • Tabellĭo,          писец, составлявший нотариальные и другого рода форменные записи для всякого, нуждавшегося в этом; находился он обыкновенно на форуме …   Реальный словарь классических древностей

  • Civil law notary — 16th century painting of a civil law notary, by Flemish painter Quentin Massys Civil law notaries, or Latin notaries, are lawyers of noncontentious private civil law who draft, take, and record legal instruments for private parties, provide legal …   Wikipedia

  • tabellion — [ tabeljɔ̃ ] n. m. • 1265 « notaire subalterne »; lat. jurid. tabellio « qui écrit sur des tablettes » 1 ♦ Vx Officier chargé de conserver les actes rédigés par les notaires et d en délivrer les grosses. 2 ♦ (1869) Par plais., littér. et péj.… …   Encyclopédie Universelle

  • ТАБЕЛЛИОН — (лат. tabellio) в Древнем Риме нотариус, частный писец, за плату изготовлявший для сторон необходимые письменные документы; часто ему приходилось свидетельствовать о содержании и подлинности документа, поэтому от Т. требовалась абсолютная… …   Юридический словарь

  • Tabellion — Ta*bel lion, n. [L. tabellio, fr. tabella a tablet, a writing, document, dim. of tabula a board: cf. F. tabellion. See {Table}.] A secretary or notary under the Roman empire; also, a similar officer in France during the old monarchy. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Antonio Fernández de Buján — Saltar a navegación, búsqueda Antonio Fernández de Buján y Fernández (Lugo, 1953) es un jurista español, Catedrático de Derecho Romano en la Universidad Autónoma de Madrid desde 1983, especialista en jurisdicción voluntaria y derecho… …   Wikipedia Español

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • Нотариус — (лат. notarius писарь, секретарь)  лицо, специально уполномоченное на совершение нотариальных действий, среди которых свидетельствование верности копий документов и выписок из них, свидетельствование подлинности подписи на документах,… …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”